INARIME vulgo ISCHIA

INARIME vulgo ISCHIA
INARIME, vulgo ISCHIA
ins. in sinu Puteolano, non procul a Neapoli, cum urbe cogn. Episcopal. sub Archiep. Neapol. In ea mons fuit, qui terrae motum passus, alteram fudit Ins. quae Prochyte ab effusione dicta. Sub hanc ins. Typhoen Gigantem a Iove detrusum esse, auctor est Virg. Aen. l. 9. v. 715.
Tum sonitu prochyta alta tremit, durumque cubile
Inarime, Iovis imperiis, imposta Typhoeo.
Idem l. 10. v. 389. Vide sis illic Lud. de la Cerda. Plin. . 3. c. 6. Aenaria a statione navium Aeneae, Homero Inarime dicta, Graecis Pithecusa, Strabol. 13. p. 626. non a simiarum multitudine, ut aliqui existimavêre, sed a figlinis doliariorum . Quae omnia (inquit Vir Magnus) sunt perabsurda. Neque enim Homer. Inarimen dixit (licet id sequantur Virg. Ovid. Met. l. 14. v. 89. Lucan. Civ. Bell. l. 5. v. 101.Stat. Sil. Ial. alii,) sed distinctis vocibus Ε᾿ιν Α᾿ρίμοις. In Arimis. Et ab Aenea, non diceretur Aenaria, sed Aenearia, aut Aeneia potius, et a doliis Pithusa. At a simiis est Pithecusa. Vide Boch. Geogr. p. 655. Nic. Lloyd.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • ISHIA vulgo ISHIA — ISHIA, vulgo ISHIA ins. in mari Tyrrheno sive Infero, in ora regni Neapolitani, Arime Hom. Aenaria Plin. l. 3. c. 7. Inarime Virg. Aen. l. 9. v. 716. licet a plerisqueve notetur Pythecusa Strabo l. 1. p. 57. et Graecis dicta, a Miseno prom.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”